- PETRUS Brusius
- PETRUS Brusiusseu Bruisius, puriorem religionem, per Ann. 20. Tolosae docuit, A. C. 1150. ob id, persecutione saeviente, exustus. Eius tempore Hildegardis Monialis, futuram magnam religionis mutationem praedixit: et Henricus Monachus, Petri discipulus maiori fervore, post Magistri obitum, rem aggressus, Missas pro mortuis, Sanctorum invocationes, Caelibatum, Peregrinationes, etc. oppugnavit, Pontificumque et Anstistitum fastu luxuque damnatô, fere Galliam totam doctrinâ suâ implevit, ut Basilicae sine plebibus, plebes sine sacerdotibus essent. Flacius in Cat. Testium Ver. Mornaeus in myster. p. 683. Bernardus, l. 3. c. 5. Ep. 240. 241. Sermon. 66. in Cant. Quae autem haereses horrendique errores ipsi affinguntur, facile recidunt in calumniae auctores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.